Edition

The following is a collated version from two manuscripts (Vercelli, Archivio Capitolare di Vercelli, fondo pergamene, ‘Rota Dominice orationis’; London, British Library, Cotton Roll XIV. 12), and is at this stage more an edited transcription than an edition of any kind. This section of text is the first long paragraph of text in the upper left section of the diagram, as can be seen below in the Vercelli version.

Linee iste quattuor exteriores que faciunt quadratum quattuorum nobis tempora representant que fluunt ab initio mundi usque ad finem in quibus hec vitia impugnant et beneficia donorum virtutum contra hec expugnanda nobis necessaria sunt. Primum fuit tempus deviationis ab Adam usque ad Moysen quomodo peccavit Adam et eiectus est de paridiso et Chaim in homicidio et Lamech in bigamia et illi qui submersi sunt in diluvio. De quo apostolus ait Regnavit mors ab Adam usque ad Moyses quia peccatum tunc vix cognoscebatur [Romans 5:14]. Secundum fuit tempus revocationis a Moyse usque ad Christum. Per legem enim et prophetiam cognita sunt magis peccata, et veteri homines ceperunt retrahi timore magis quam amore. Tertium tempus reconciliationis a nativitate scilicet salvatoris usque ad missionem Spiritus Sancti. Per hec enim omnia que gessit Christus reconciliatus est mundus. Per Nativitatem, Circumcisionem, Baptismum, Jejunium, predicationem miraculorum operationem, Passionem. Mortem. Resurrectionem. Ascensionem. Spiritus Sancti missionem. Deus enim erat in eo mundum sibi reconcilians. De hoc tempore dicit apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile id est gratie tempus (2 Corinthians 6:2). Quartum tempus est peregrinationis a missione Spiritus Sancti usque ad diem iudicii quo adhuc peregrinatur ecclesia in lucta et pugna. Quia etsi soluta sit culpa restat adhuc pena, quod significatum est in Absalon; postquam reconciliatus est patri suo dede mansit in Ierusalem biennio antequam faciem patris videret. Ista quattuor tempora ita se sequntur per ordinem, ut hic annumerata et annotata in figura. Sed in representatione ecclesie ut non ita. A prima enim dominica adventus usque ad nativitatem credit ecclesia tempus revocationis. A nativitate usque ad Septuagesimam tempus reconciliationis est quantum ad membra; que per hoc reconciliata sunt. Quod etiam peregrinationis est quantum ad Christum qui inter nos peregrinatus est dum natus circumcisus est. A septuagesima tempus representatur usque ad passionem. per septem dominicas que representant septem etates mundi. Item cuiuslibet illarum dominicarum officium pertinet ad opera alicuius illarum septem etatum. Quia in omnibus etatibus inveniuntur aliqui deviantes preterquam in septima unde illa dominica plena est leticia qua cantatur letare Ierusalem. Due domenice de passione ad tempus reconciliationis pertinent et Christi peregrinationem et peccatorum aggravationem in hominibus quia officium illud mixtum est magis commemoratio perfidie iudaici populi et peccatorum humani generis pro quibus passus est unde est dicitur officium pertinem ad tempus deviationis. Tempus resurrectonis ascensionis Spiritus Sancti missionis tamen ad reconciliationem nostram pertinet non ad peregrinationem Christi tunc et enim iam cum deo patre erat. Dominice viginti tres que sunt ab octavo die Pentecostes usque ad adventum tempus designant peregrinationis ecclesie usque ad diem iudicii et ita peregrinatio bipartita est in capite primo que tamen ad reconciliationem nostram spectat et in corpore secundo. In cuius peregrinationis turme veniet Antichristus. Post cuius regnum xlv dies dabuntur ad penitentiam. In quibus reliquie Israel convertentur. Postea Christus veniet ad iudicium.